- GEPHYRAEI
- GEPHYRAEIPhoenices, qui cum Cadmo in Graeciam venêrunt, de quibus sic Herod. l. 5. c. 57. Cum Cadmo in terram, quae nunc vocatur Boeotia, venêre Gephyraei et Tanagricum tractum incoluêrunt: inde a Boeotis pulsi Athenas divertêrunt, ubi certis conditionibus in ius civitatis recepti sunt: Et (c. 61.) templa exstruxêrunt Athenis, quae cum aliis templisAtticis nihil habebant commune, sed ab iis erant distincta: in quibus fuit Cereris Achaeae templum et orgia; quae et Γεφυραία Δημήτηρ dicta est, Etymol. in Γεφυρ. vide Lipenium de Navigatione Solomonis Ophiritica, p. 167.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.